- TARTARUS
- TARTARUSfluv. Venetiae, ex Athesi in Padum per Hadriae fines decurrens; unde unum ex Padi ostiis Tartarum a Plinio, l. 3. c. 16. nominatur. Est et Tartarus, et Tartara numer. plural. locus inferorum a poetis plurimum celebratus, in quo sontes plectuntur, Virg. Aen. l. 6. v. 543.Exercet poenas, et ad impia Tartara mittit.A verbo Graeco ταράττω, conturbo, quod illic omnia plena sint perturbationis; vel ἀπὸ τοῦ ταρταρίζειν, i. e. a tremore frigoris. Sole enim caret, inquit Servius. Aliis placet ab ἔταρον derivari, secundôindefinitô τοῦ τείρω, Τάρος, atque per anadiplosin Τάρταρος. Doctissimo D. Windetto origo Chaldaica multo magis placet, a themate dardar, i. e. decidit; quô sensu Tartaus pro eo quod subsidit, ac fundum petit, accipitur. Sic Hebraei infima terrae pro Gehenna usurpant. Homer. Iliad. θ. v. 481.Η῏ μιν ἑλὼν ῥίψω εἰς Τάρταρον ἠερόεντα.Τῆλε μάλ ᾗχι βάθιςον Υ`πὸ χθονός ἐςι βέρεθρον,Τόςςον ἔνερθ ἀΐδεω ὅσον οὐρανός ἐς᾿ ἀπὸ γαίης.Virg. Aen. l. 6. v. 577.——— Tartarus ipseBis patet in praeceps tantum, tenditque sub umbras,Quantus ad aethereum caeli suspectus Olympum.Non desunt, inquit vir magnus, l. 1. Chanaan, c. 40. quibus Tartarus nihil aliud est, quam aer crassus, frigidus ac tenebrosus circa polos. Ita Crates apud Stephanum: Τάρταρος, Κράτης, τὸν ὑπὸ τοῖς πόλοις ἀέρα παχυν´ τε καὶ ψυχρόν τινα, καὶ ἀφώτιςον. Hesych. Τάρταρος, ὁ ὑπὸ τὴν γην̑ κατώτατος τόπος. Nic Lloydius. Duplicia vero habuisse Tartara Poetas, liquet ex Papinio Statio, l. 5. Sylv. 1. v. 192.Sic ego, nec Furias, nec deteriora videboTartata, et Elysias felix admittar in oras.Ubi deteriora vocat, in quibus poenae exercerentur. Altera Elysias oras mox appellat. Vide quoque Virg. l. 6. Aen. v. 578. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.